# Museum Wormianum 277.1-3

Ole Worm, Museum Wormianum, 277.1 to 277.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/277.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/277.1

(forsan in viro, corpore cute tecto, non apparent, secus enim docent ossa quae ostendo) In administris sobolis propagandae membris, in utroque sexu, nulla ab humanis distinctio; post haec in piscem cauda desinit. Ossa hujus piscis habent mirabilem vim atque potentiam sistendi & attrahendi sanguinem. Didacus Bobadilla vidit ossa hujusmodi scissâ venâ, fluenteque sanguine cum vulneri applicarentur, sanguinis cursum ita stringere, quasi vena ligaretur, etsi non omnia ossa tam sint efficacia, foeminarum marium ossibus multo esse efficaciora, unde in haemorrhagiâ pulvis inspersus alia omnia restrictiva superat. Mira ab Erasmo Laeto in Historiâ nati & renati Christiani IV. narrantur, de Nymphâ seu Syrene conspectâ prope Samum Danicam, quae varia mandata ad Regem Fridericum II. deferenda dedit Rustico, & de foetu, quem in utero gestabat Regina, praedicebat futurum masculum Imperio Danico praeficiendum, quod eventus comprobabat. Fuit enim Christianus IV. P. M. Rex Daniae, &c. Formam hujus Nymphae quod concernit, retulit Rusticus, eam habitu membrisque virginem plane retulisse, sed obsitum pilis corpus, iisque candidis & densissimis, quales esse Phocarum solent. Praeter ubera quae leniter habebat intumentia, papillas etiam nudas & nonnihil prominentes habuit. Oculos humanis majores, faciem honestam lenemque, os, nasum, mentumque & aures nihil dissimiles à nostris, brachia pilis vestita, ut caeteros artus corporis, sed manus glabras, latas plurimum, reliqua celabat, eâque in re curiosa erat. Toga ex corio Delphinorum, sed plicata, striisque concinnata, totum corpus ad pedes ambiebat. Nomen sibi IBRANT dicebat, retulitque se, matrem & Aviam, Abaviamque sub istis Samsonici maris fluctibus jam aliquot seculis habitasse, Aviamque fuisse quae Voldemaro Regi denunciasset, de sobole futurâ anxio, natum iri filium, quae patrem Imperii amplitudine esset superatura; Quae cum haec retulisset Regi, paucis post annis desiisse vivere, inque domicilii possessionem successisse matrem, quae cum aliquot multos supra centum vixisset annos & fatis illam cessisse.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
