Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 278
Unproofread scanNot analysed yet
Pinna in dorso post cervicem unica, quinque fibris elata, post branchias duae, quarum prima, fauces proxime spectans, aculeo constat osseo, duro, quo infestos sibi arcet pisces, supra podicem totidem, sed paulo minores, ab illo pinna unica lata, coloris subnigri ex fusco maculosi, in caudam usque tenuem &quadratam extenditur, venter magnus &deformis, subalbidus, obscurus, fuscis lituris conspersus, ab illo quod caudam versus reliquum est comprimitur &gracilescit. Cor inter branchias utrinque quaternas situm est, à reliquo abdomine membranoso Diaphragmate separatum, quod gula ampla perforat, à quâ ventriculus dependet &intestina, quae unicâ revolutione in anum desinunt, ventriculo incumbit: Hepar, ex rubro pallens, duobus lobis distinctum, cui vesicula fellis diluti, aquei, pro modo corporis satis ampla adhaeret. Dorso adjacet vesica simplex; Peritoneum candidum est. Apud nos in lacu Sorensi capitur variâ magnitudine, adeò rapax est, ut in proverbium abierit, piscem pisci praedam esse, at siluro omnes. In fluviis etiam reperitur, ut Danubio &Albi. In Albi quidem ubi conspicitur, praesertim circa Hamburgum, mox Albis ex aquis pluviis aut nivalibus exaestuantis metus est, ut refert Sconvelderus. Nam eas ex locis montosis, stagnis seu lacubus collectis ceu amaras fugit, &partes fluvii spaciosiores, &recessus ac sinus gratiores sequitur. Cirrhos, quos supra &infra os habet, singulis annis decidere &renasci putant. In ejus ventre homines repertos docent Historiae. Caro illi pinguis &boni saporis est. Laudatur in cibo, tum recens, tum sale condita; solet namque muriâ condiri &per annum servari. Per spinam dorsi venam candidam transire ajunt, tenuissimo involucro tectam, ut in Anguillis, quam ut venenatam &noxiam eximendam suadent. Circa festum Johannis Silurum optimum esse volunt. Sed post occultare se inter saxa; nec prodire nisi ab hirundinibus infestetur. ACULEATUS MINOR seu Pungitivus, ab aculeis quibus horret Germanis Stakelfisch/ Nostratibus Gund-stickel dicitur. Ejus duo genera ponit Gesnerus, sed tertium etiam extat, structurâ corporis &cutis in primis diversum à reliquis, quod hic delineandum. Piscis parvulus est digiti longitudine, senos aculeos in dorso habens rigidos, in lateribus singulis pinnas duas, mox a branchiis, unam sub caudâ oblongam, ad ipsum caudae extremum vergentem. Cute constat nec glabrâ, nec squammatâ, asperâ tamen, ex laminis quasi quibusdam coagmentatâ, ut in Hippocampo, colore albo, alioquin cum reliquis pungitivis, seu Aculeatis convenit. Fluvii &lacus horum pisciculorum copiâ abundant. Piscatores hos pisciculos sponte generari ajunt, &ex ipsis alios omnes, hac inducti observatione, quod in lacunis novis, primo statim anno, inveniantur, &postea sequentibus annis diversi pisces, quanquam nulli fuerint immisti. Sed probabile mihi videtur, quod verno tempore, ubi ab aquis pluviis &nivibus liquefactis stagna &fluvii exundant, pisciculos hosce, ut &aliorum foetus, per rivulos unà cum aquis in ejusmodi alveos derivari, atque hoc pacto in novis lacunis propagari. A pauperioribus coqui, &manducari constat, &alimentum suppeditant, nec improbum, nec insuave. CAP. XIII. hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsworm iβ