# Museum Wormianum 279-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279-2

UMIVERSITAIS. BIELIOTHEK ineigene UMIVERSITAYS. BIELIOTHEK esmel Berc XVIII. NAHUAL. Hujus caro homini venenata. Viginti est ulnarum bestia, dentata, in superiori enim mandibulâ unus est octo quandoque ulnarum, longus, acutus, striatus, pulcher, rectâ exsertus. Sunt qui putant, nec ad injurias propulsandas, nec ad inferendas ei usui esse, sed diligenter cavere ne laedatur. Haec quidem Author citatus; sed ego hunc Cetum eum esse arbitror, cujus dentem pro cornu Monocerotis venditant. Quod Author Speculi Regalis ait minoribus etiam dentibus praeditum, expersentiae reclamat.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
