Latin
279.5 to 279.7
Ole Worm, Museum Wormianum 279.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
IX. SKIDLDHUAL. X. GEIRHUAL. XI. GARDHUAL, in nigrâ cute, candidas gestant maculas, carnes eorum sunt edendo. XII. FISKREKAR: hoc genus pisces ex mari in sinus adigit. De eo haec narrantur: quod si piscatores pie &pacate piscationi incumbant, nec lites ac jurgia invicem moveant, pisces copiose iis suppeditet; sin rixas excitaverint &sanguinem profuderint, omnes pisces à sinubus in altum mare abigit, quasi ad hoc conductum esset. Triginta aut quadraginta ulnarum statuitur, carne non ingrati saporis, sed quia hominibus sua opera multum commodat, lege prohibitum est, ne capiatur aut laedatur, eo praesertim tempore, quo reliquos piscantur pisces. XIII. HURHUAL, supra LXX. praeditum dentibus, sed vix majoribus, quam ut ex singulis cultellorum fabricari possint manubria, &ludi Scacchici icunculae. Vix quempiam laedit, crebro capitur, longitudine triginta ulnarum. XIV. SLETTEBAK, pinnâ in dorso carens, ejusdem cum priori magnitudinis. Naves &cimbas petere solet, ut cum iis ludat, interim saepè evertit. XV. HAFKETTE vel HAFKAT, intestina similia habet quadrupedibus, longitudine triginta ulnarum, XVI. &XVII. ROSHYAL &RAUDKIERBINGE, cetorum pernitiosissima, unde &TROLDHYALE, quasi cetum Diabolicum diceres, vocatur. Voracissimum animal, naves &homines subvertens, ut iis potiatur. Carnes esui sunt ineptae, quandoque XL, ulnarum attingit longitudinem. XVIII. NA. hiitpissdigi. ub. uni-heidelberqu. de