# Museum Wormianum 280.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 280.5 to 280.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/280.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/280.5

In capite versus dorsum erat etiam foramen, circiter tres pedes amplum, per quod aquam in altum ejaculabatur. Inferior mandibula, in quâ illi dentium bini ordines, septem pedum longitudinem non excedebat, & fragmento crassi & ingentis mali navis conferri poterat. Linguae extima pars tam magna & crassa erat, ac dolium cerevisiarium. Oculorum magnitudo pro tam vasto corpore non erat major, quam spacium quod pollex & digitus index extensi comprehendere poterant. Distabant oculi, quatuor pedibus à pinnis, pinnae verò quatuor pedes & totidem pollices erant longae, ac pedem ferè densae. Umbilicus à mandibulis, sexdecim pedum spacio distabat, ab umbilico ad penem, interstitium erat trium pedum. Penis verò jam mortuae, sex pedum longitudinem habebat, à pene autem ad podicem, trium pedum cum semisse erat distantia, & à podice ad caudam tredecim cum semisse. Ipsa verò cauda valde crassa, tredecim pedes alta hitp:ssidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglits worm 165510 alta seu lata erat.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
