Latin
288.5 to 288.6
Ole Worm, Museum Wormianum 288.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Per ejus longitudinem in poroso osse, duae excurrunt cavitates, digiti minoris amplitudine, quae juxta extremitatem coalescunt, nec in apice hiant. Quod si piscis, pedes duos cum triente longus, rostrum habuerit, septem uncias longum, ut refert Clusius, is qui meum gestavit, trium pedum cum semisse, hoc est XLII. unciarum, habitâ hac proportione, quatuordecim pedum fuisse necesse est, unde inter Cetacea reponendus. Sunt mihi praeterea alia minora hujus piscis rostra; à minoribus &catulis ut arbitror desumpta, quae, licet magnitudine non aequent prius, figurâ tamen conveniunt. PHOCA hitp:idigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 1BSSΙΟZOG PHOCA, Graecis φώκη, Bos vel vitulus marinus, quibusdam Canis vel Lupus marinus, Danis ein See-hundt/corio tegitur duro, solido, piloso, colore nigricante &cinereo, quandoque maculoso, capite brevi &parvo, pro corporis ratione, dentibus serratis &acutis, naribus Vitulinis, ore mediocri, pilis longiusculis superciliorum loco, oculis versicoloribus &splendentibus, linguâ bisulcâ, meatibus auditoriis angustissimis, collo longo, quod pro arbitrio extendit &contrahit, lato pectore, renibus vitulinis. Genitale maribus oblongum, foeminis ad terrestria accedens.