# Museum Wormianum 289

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/289

Pedes habet brevissimos, carpo humano respondentes, ex multis ossibus constantes. Metacarpium quinque constat, pelle tectis, tanquam manus non divisa, in extremo quatuor linearum distinctiones apparent, & ungues quinque. Hisce vero pinnarum loco utuntur. Amphibium est tam in mari quam terrâ vivens & littora amans, sed pedum in terrâ usus difficilis, carnivorum, quod piscibus insidiatur. In retia incidens, ea rumpit, dormit extra aquam in saxis & arenis, cicurari potest, quia homines amat. Leporum & aliorum animantium, retro mingentium ritu, mingit, tam mas quam foemina, coëunt aversi, & in medio coitu inviti cohaerent. Pariunt pecudum more, sed nunquam binis plures. Pelles à fulminibus tutos reddere volunt, iisque arculas itinerarias obducunt. Caro illarum insuavis est & difficilis concoctionis, pinguis adeò ut lardum potius referat, ex eâ oleum coquunt. In Medicinâ etiam suum invenit locum. Dextrae pinnae vim Soporiferam inesse vult Plinius, somnosque allicere tradunt si capiti supponatur. Pellis Podagricis commendatur. Calceamenta & vestes ex eâ conficiunt Gronlandi. Carnem & sanguinem Epilepticis mederi volunt. Adeps suffocatione uteri laborant bus succurrit, tam suffitu adhibitus, quam in potu datus. Veteribus ignotum plane animal videtur, quod Anglis & Russis WALRUS, aliis MORS, Danis & Islandis ROSMARUS vocatur, credo quod in Septentrionali Oceano saltem reperiatur. Quidam equum marinum & Hippopotamum vocant. Monstrosum animal est, & amphibium, bobus nostratibus, ubi adolevit, interdum

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
