# Museum Wormianum 29.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 29.5 to 29.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/29.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/29.5

Facile omnia bitumina inflammantur, &, cum semel flammam conceperint, rapidè ardent, & affusâ aquâ non extinguuntur, sed magis ardent. Causam hujus rei esse putant, quod cum talia inflammantur, non in superficie solum, ut ligna & alia, sed penitus tota conflagrent & ignea evadant. Hinc cum superficiei aquae affunduntur, concentratur per antiperistasin ignis internus, vehementiusque agit, affusamque aquam dissipat, fulgentiusque emicat. Haec etiam ratio est, cur sub aquis multa bituminosa ardeant. Mirum & hoc est, quod aquâ gaudeat hic ignis, eaque, quae reliquos ignes nutriant, hunc exstinguant: ut oleum, sulphur, paleae, fimus. Quod eâ de causâ fieri videtur, quia siccitate cum igni conveniunt, & suâ frigiditate exstinguunt, dum facile amica uniuntur; vel potius quod eventilationem prohibendo suffocent, & aëris nutrimentum excludant. In genere Bitumina omnia vim habent calefaciendi & discutiendi, unde ad humores frigidos dissipandos adhibentur in Paralyticis & Epilepticis; atque eosdem effectus habent Thermae fontesque Medicati, qui Bitumine & Sulphure constant. Bitumen hittp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit/ worm 16

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
