# Museum Wormianum 29

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/29

UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK pemeietno Bitumen omne, vel liquidum, vel concretum est. Liquidum est Petroleum, Naphtha, Bitumen Judaicum, Pisasphaltum, Maltha. PETROLEUM quasi perrae Oleum, quod è petris validissimo odore extillet. Subtile est oleum, varii coloris; vel enim candidum, vel flavum, vel rubrum, vel nigrum est. Inter haec verò candidum praestantius, nigrum vilius. In Italiâ in agro Mutinensi reperitur, & è petris extillat, candidum & rufum, quod vetustate & coctione crassescit. Unà cum aquâ effluit, &, qui colligunt, aquam scopis quassant, ut oleum omne in uno angulo uniatur, quod deinde cochlearibus aufertur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
