Latin
292.5 to 292.7
Ole Worm, Museum Wormianum 292.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam collum à summo capite ad dorsi initium tredecim penè uncias habet longum, ipsum corpus binos pedes latum, femora cum cruribus, usque ad pedum inflexiones, decem &septem uncias longa. Corporis autem longitudo a pectore ad Uropygium trium ferme pedum est. Pennae seu verius plumae totum avis corpus, cum infima colli parte, dorso &pectori proximâ atque femoribus, tegentes, perpetuo sunt geminae, ex eodem parvo brevique tubulo prodeuntes, &sibi invicem incumbentes. Superna quidem paulo crassior, inferna verò tenuior &delicatior, illaeque variae longitudinis, omnes durae &rigidae, non latae, sed angustae &rarioribus lateralibus pilis ex adverso sitis praeditae, coloris nigri, quae tamen circum femora ad cineraceum tendunt. Procul aspicientibus haec avis non plumis, sed villis duntaxat tecta videtur. Alas sub plumis latentes, quatuor nigris pennis praeditas, habet, quae non ad volandum, sed ad cursum juvandum datae videntur: siquidem volucris non est, nec à terrâ tolli possit. Crura in ambitu quinque unciarum crassitudinem superant, crebrisque corticibus seu squammis latis tecta, praesertim supra pedis inflexionem. Pedes habet crassos, duros, tribus crassis digitis praeditos, pronâ parte veluti squammis tectos, supinâ prorsus callosos, quorum medius, qui reliquis longior est, tribus articulis constat, interior uno, exterior binis, omnium ungues valde magni, binas penè uncias longi, crassi, duri, cornei. Caput pro avis magnitudine exiguum &ferè htipissdigi. ub. uni-heidelberg.