Latin
295.1 to 295.3
Ole Worm, Museum Wormianum 295.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rostrum, pro ratione corporis &capitis, magnum, corneum, acutum, ex luteo nigricantibus maculis insigne. Alarum ut &dorsi pennae ac caudae, fuscae, inter nigrum &ruffum fulgentes, aliarum avium pennis similes: sub his aliae sunt longiores, partim amplis divisuris &raris ad latera plumis dotatae, partim in pilosum acumen desinentes, colore fulvo eleganti. Juxta Uropygium duae oriuntur pennae, quae juxta exortum pilosae, sed tandem in longissimos &duros desinunt Cirrhos, quadrangulos fermè &pedum duorum longitudinem superantes. Mox sub collo parte supinâ plumae etiam molles, sed longiores aliquanto quam illae sunt quae collum ornant, ex spadiceo nigricantes, quas sequuntur tenues &oblongae, aureae, molles, sanguineis guttis eleganter conspersae. Quibus succedunt ex luteo albicantes, rarae texturae &hiantes, ut illae quae in Ardearum dorso conspiciuntur. Crura, pro corporis ratione, magna satis. Tibiae enim longitudo ab infimâ foemoris articulatione, ubi plumis raris exiguis colore fuscis dotatur, ad pedem usque unciarum est trium, membranâque seu cute subluteâ laevi &glabrâ vestitur. Pes quatuor constat digitis, quorum unus instar calcaris posteriorem constituit partem, reliqui tres anteriorem, ut in Gallinis &ejus generis avibus videre licet, inter eos medius reliquis longior. Quilibet verò digitus tribus dotatur articulis, quorum primus metapedium, reliqui digitos ipsos constituunt. Superius crustâ quasi teguntur durâ, asperâ, squammatim coagmentatâ, inferius callosa &detritâ. Qua ungues (qui adeò adunci ut semicirculum ferme constituant) digitis nectuntur, callosa quaedam protuberat pulpa, commodiori procul dubio incessui destinata. Ungues ipsi quales avium rapacium esse solent, magni, acuti, cornei, colore ad albedinem inclinantes. A tibiae extremitate ad unguium apices, quinque numerantur unciae, quas non attingit corpus ejus exsiccatum sine plumis. Haec accuratius delineanda erant, quod etiamnum multi ex modernis constanter negent pedes habere, ex quorum numero est Nierenbergius. Hinc patet dubia illa &difficillimi nodi, de quibus Aldrovandus loquitur, ex hac historiâ facile enodari posse, imò per se evanescere.