# Museum Wormianum 295

Ole Worm, Museum Wormianum, NOCTUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295

NOCTUA digi. ub. uni-heidelberg. de UMIVERSITErS. BIBLIOTHEK ficines pess & UNIVERSITärS. BIELIOTHEK EIDELBERG. NOCTUA, avis haud rara, huc potissimum adducitur, ob miram oculorum structuram, quâ fit ut in luce eminente caecutire, in ambiguâ & tenebricosâ nutrimentum quaerere soleat. Omissâ igitur ejus historiâ de oculis saltem agemus, quos diligenter rimatus est M. Aurelius Severinus, Anatomicus & Chirurgus Neapolitanus, descripsit verò Zootomiae parte v. p. 336. in hunc modum. Noctuae admirabilis oculorum forma, praesertim externa. Non rotundi, neque mobiles. Extremis suis Cornea mollior, media fere Cartilaginea, & petasi modo formata, cui aliae globosae portiones imponuntur. Interim humores & tunicae ea habent peculiaria. Retiformis crassior & veluti pannosior, Musculi perpauci & graciles, numero non discreti. Ipsam corneam tunicam, figuram Petasi aemulantem, quia per Virum Clariss. D. D.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
