Latin
NOCTUA
Ole Worm, Museum Wormianum 296
Unproofread scanNot analysed yet
Thomam Bartholinum ad me transmisit D. Severinus, hisce haec annectenda erant. CORNICIS CAERULEAE quia alam ab amico accepi, qui avem in Scaniâ globo trajecit, de eâ etiam hic aliquid dicendum. Germanis Wilde Goltz-kraje/ Galgen-regel/ Halk-regel/ Racher/Trosche-papegose dicitur. In silvis &locis non frequentatis degit. Nidum, ut Upupa, ex Oleto construit, &,praeter caetera, à projectis cadaveribus victitat, unde etiam semper foetere solet, &nomen Racho obtinuit; sed à colore Psittacus Germanorum indigitatur. Rostrum nigrum est, crura fusca, proportione corporis parva, coeruleo colore passim nitet, in capite, alis, caudâ, circa Uropygium &totâ parte supernâ, alibi sinceriore, alibi admixto viridi. Dorsi &colli proni color fuscus est, majores alarum pennae nigrae. Ea quam teneo ala, longitudine est unciarum octo, latitudine quatuor. CAP. XVIII. De Pavone, Gallinâ Guineae, Pullo Bicipite, Ossibus Gallinae pumilae, Aviculâ minimâ. QUAE hactenus delineatae sunt aves, ad Rapaces ab Aldrovando referuntur. His Asuccedunt Terrestres ipsi dictae, quae neque in aquâ, neque circa eam degunt, quas dispescit in Granivoras, Baccivoras, Vermivoras &Canoras. Granivoras rursum alias constituit pulveratrices, alias lotrices, alias pulveratrices &lotrices simul, omnes gratiâ suae carnis praestantes. Ex his paucas saltem delineabimus in quibus aut gratia, aut rari aliquid. PAVO, hitp:isdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit/ wormi PAVO, Graecis Tαὼς vel Ταῶν, nostratibus Paafuel! quoad colores &habitum non levem in sexu habet differentiam. Mas capite, collo &pectoris summo, coloris est intensè coerulei. Caput pro corporis ratione exiguum, maculis variegatum, in vertice apicem, ex nudis plumarum scapis viridescentibus constantem, habet. Rostrum candicat, in extremo aliquantulum recurvum, collum longiusculum, tenue &exile, dorsum ex albo cinereum, maculis quibusdam atris transversalibus conspersum. Cauda ex longis &brevibus constat pennis. Longae ex dorso propè Uropygium ortum trahunt, quas erigit quandoque &in circulum dirigit, coloris castanei, lineis aureis sursum repentibus decoratae, in quarum extremitate specula seu oculi, quatuor discretis constantes circulis, aureo, purpureo, viridi &saphirrino. Sub oculis alia est macula, modo viridis, modo purpurascentis coloris.