Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 299
Unproofread scanNot analysed yet
Huic verò obtenditur radius rectus quâ curvaturam jungit, quâ verò foemur tangit aliquantum incurvatus, rarâ &spectandâ Naturae fabricâ. Nec omittendum CORNU CAPONIS monstrosae longitudinis, est namque novem unciarum, in spiras eleganter convolutum, ac in apicem acutum desinens, substantiâ corneâ, colore subluteo, striatum aliquantum. Ejus generatio manifesta est, cum enim castrantur Galli, cristam abscindere solent &calcaria; atque haec vulneri abscissae cristae ita indere ut adhaereant, ac ita paulatim incrementa sumant, corneam prorsus induentia naturam. Sed in eam longitudinem excrevisse, quâ meum conspicitur, non memini me legisse unquam. CAP. XIX. De Avibus Aquaticis. NTER aquaticas aves CYGNO non immeritò primae debentur, tum ob magnitudinem &pulchritudinem, tum ob usum. Hic OLOR aliàs dicitur. Formâ victusque ratione Anseri similis, sed multo major, totus candidus, plumis mollibus, rostro parum turbinato, in extremitate obtuso, colore rufo in adultis, in pullis nigricante, in cujus summitate tuberculum nigrum, atque rotundum, serratum seu dentatum, collo longo &procero, in longitudinem extensus mediocris viri staturam aequat, crura nigra, digitos pedum nigrâ membranâ junctos habet, hos veluti annuli quidam intersecant in latum, medius digitus omnium crassissimus &maximus, alarum ambitus superior quatuor est palmorum, cauda tres palmos longa. De Cygneâ cantione lis est inter Auctores haud exigua, quibusdam, qui streperum &ingratum sonum eos quandoque edere animadverterunt, suavitatem nullam eorum Cantui tribuentibus, quibusdam tot Poëtarum &Historicorum relationibus fidem adhibentibus, de suavitate minime dubitantibus. In hanc sententiam etiam inclinat Aldrovandus, argumento ab asperae arteriae conformatione ducto, ad omnes sonos formandos aptissimâ. Ego, quid de eo mihi constet, non celabo. Erat in familiâ meâ juvenis honestissimus, D. Johannes Rostorphius, S. S. Theologiae Studiosus, Norvagus Natione, hic bonâ fide, interposito juramento, sancte affirmavit se in tractu Nidrosiano, ad littus maris summo mane, insolitum ac suavissimum audivisse murmur, sibilis ac sonis jucundissimis permistum, quod unde, aut quo pacto excitaretur cum ignoraret, siquidem neminem vidit hujus modulationis authorem, undique circumspiciens, &jugum promontorii cujusdam scandens, vidit Cygnorum multitudinem infinitam, in sinu maris vicino conglomeratam, harmoniam hanc modulantem, quâ suaviorem in vitâ nunquam audivit. Ab Islandis quibusdam meis discipulis percepi, nihil hac harmoniâ apud ipsos frequentius iis in locis ubi Cygni sunt. Quod ideo adduco, ut, praestantissimorum autorum de hac cantione Cygneâ non vanam esse relationem, vel modernis experimentis comprobari constet. Caro cibum non admodum suavem suppeditat, dura enim est, ingrata, difficilis concoctionis. Pellibus, durioribus &rigidiorum ablatis pennis, relictâ plumâ molliori, utuntur ad frigus depellendum, in primis operimenta pectoris &ventriculi ex iis confici solent, Pp 2 hitp: sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit/uvor