# Museum Wormianum 3.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 3.1 to 3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/3.1

Argillarum genus unum saltem adducam, ex quo vasa in Museo asservamus, quae argento aequiparantur, subtilitate, perspicuitate & candore, palmam reliquis praeripientia: Porcellana vocant, ex Chinâ Indiae regione ad nos delata: sed argilla illa, ex qua conficiuntur, non tam naturalis, quam artificialis est. Atque de ejus confectione non omnes idem sentiunt: Odoardus Barbosa in hunc modum praeparari refert: Cochleas quasdam marinas ovorum testis miscent, aliaque quaedam addunt, & subigunt, ut in massam coëant. Hanc sub terram condunt, ibique etiam macerari ad octuagesimum, vel centesimum usque annum sinunt, haeredibus suis, preciosi thesauri loco, relinquentes. Ipsi vero eâ utuntur, quam Avi atavique posuere. Observant namque ex veteri instituto, ut, qui veterem tollit, recentem ejus loco condat. Pancirolus ex gypso, ovo trito, putamine locustae marinae, hanc massam coagmentari ait. Johan. Gonsalvus Mendoza lib. 1. Histor. Chiniticae, ex terrâ durâ cretosâ fieri statuit. Hugo Linscottanus descriptione navigationis in Orientem cap. 23. Porcellanas ex certâ terrae specie, quae durissima est, confici asserit, quae in partes mollitur & molâ tunditur, cisternisque injecta maceratur, donec duritie devictâ, saepeque versata in summitate materiam excernat, ex quâ subtilissimum opus fit. P. Alvarus Semeda Historiae Chinae cap. 2. de Porcellanis vasis ita disserit. Porcellanica vasa conficiuntur in provinciâ Kiamsi in unicâ urbe, unde omnia veniunt quibus utuntur in istâ provinciâ & per totum mundum, licet terram non habeant ex quâ conficiant, sed aliunde apportetur; Aquam vero habent, sine quâm fieri nullo modo possunt: quaecunque enim cum aliâ fiunt aquâ, non adeo sunt nobilia, & splendentia. Nullum hic est Mysterium, quale sibi fingunt multi, sed est certa terrae species, adeo nitida & pura. Quovis tempore & eodem modo, quo nostra figulina conficiuntur, sed diligentius & accuratius tractantur, pingunturque colore coeruleo ex amylo. Sed omnes hae opiniones, quamvis discrepare videantur, facili negotio reconciliantur. Qui enim vel ex cretâ, vel terrâ aliquâ peculiari vasa haec elaborari statuunt, praesupponunt misturam ex quâ creta haec aut mista terra elaboratur. Ex tali argillâ (quae tamen magis artificialis & mista, quam naturalis videtur) vasa omnis generis conficiuntur, ita tamen ut nobilitatis gradibus distent.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
