Latin
3.5 to 3.8
Ole Worm, Museum Wormianum 3.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ex flore enim seu subtilissimâ massae parte, vasa elaborantur, quae à vitris parum distant perspicuitare, colore &nobilitate; quae ut rara sunt, ita pretiis reliqua superant. Alterum genus nobile quoque est, candore &perspicuitate praestans, coeruleo colore ut plurimum exornatum. Ignobilius tertium &reliquorum quasi faex ex qua orbes elaborantur, quibus nobiliora vasa dum coquuntur imponunt, ne à fornace inquinentur. Hi orbes candidi quidem sunt, sed non perspicui, duri, adeo ut, si invicem collidantur violentius, scintillas ignis de se fundant, licet fragiles sint. Ejus generis orbiculi apud me sunt, qui fundis aliorum vasorum Porcellanicorum adhaerebant. Credo additos cum in furno coquebantur, ne à camini pavimento nobiliora inquinarentur. Sunt qui putent orbiculos hosce ex bonâ argillâ Porcellanicâ confectos, sed incrustatione carere. Quod mihi non videtur vero simile, cum nullam habeant transparentiam, &subtilitate à fractis Porcellanicis nobilioribus multum distent. Ignobiliorem igitur &faeculentam massam hisce deputari credo. Porcellanica vasa jam in Belgio mentiuntur, Argillae melioris sortis incrustationem quandam inducendo, quae, colore &splendore, vera Porcellanica imitantur: sed fraus facile detegitur, cum nec perspicua sint, nec tenuia; addo, incrustationem facile auferri, remanente argillâ. Vitris etiam quibusdam Porcellanica imitari conantur quidam, sed vitrum se ipsum satis prodit, praesertim eâ parte, quâ fistula, cum conficeretur, adhaesit. CRETA nomen ab insulâ sic dictâ traxisse videtur, quod olim ex eâ laudabilior adferebatur, &quanquam vulgo pro terrâ sumatur, quae candore praestat, &eodem colore inficere alia potest; attamen à probatis autoribus latius hanc vocem capi in confesso est. Cretam autem nos dicimus terram quae ad expoliendum, mundandum, fricandum, illinendum &colorandum usurpatur. Varii igitur artifices ejus usum sibi appropriarunt. Fullones Cretas eligunt pingues qualescunque, acres, vi abstergendi praeditas, quibus httpessdigi. ub. uni-heidelberq. c