# Museum Wormianum 30.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 30.5 to 30.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/30.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/30.5

MALTHAM huc quoque pertinere volunt quidam; verum non merum bitumen sed ejus colamentum limo argilloso mistum esse videtur. Cum quid attingit solidi, adhaeret, in jungendis & ferruminandis muris Calcis usum praebet. Vitruvius ad Babylonis muros exstruendos adhibitam fuisse docet lib. 1. cap. 5. Verum Caesalpinus lib. 1. de Metallicis, Maltham tanquam artificiosum & mistum quid describit. Ait enim esse Caementi genus tenacissimum, & duritiem lapidis antecedens, quod fieri scribit ex calce vivâ recenti, vino exstinctâ, mox tusâ cum adipe suillo & ficu, duplici linimento. Id, quod Malthatur, oleo perungitur ante. Hinc colligere licet Maltham duplicem esse: Naturalem, quae Bituminis species, & quâ exstructi muri Babylonici; & Artificialem, à Caesalpino descriptam. Sic etiam se res habet cum Pisasphalto, MUMIA Arabibus dictâ, quae etiam sumitur pro misturâ, quâ condire cadavera solebant, ne in sepulchris putrescerent. MUMIA namque talis est condimentum cum sanie cadaverum mistum & exsiccatum Bituminis modo circa ossa concrescens, colore nigro vel subflavo, ab interitu cadavera vindicans. Estque duplex: ex pice & bitumine constans, quae Pisasphaltos dicitur; & nobilior, ex Aloë, Myrrhâ aliisque aromatibus, cum sanie cadaverum mistis, constans. Errant igitur qui pro mumiâ, in suis cavitatibus corporis concretâ, ipsam carnem sumunt cadaverosam. Integra cadavera ita condita ex Aegypto adferuntur, sed praeferuntur hiitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit worm 1β65/O tur Magnatum, eo quod illa Aromatibus & Balsamis condita, unde nobilior fit Mumia. Plebejorum solo Asphaltho inunguntur. Mihi CRANIUM PUERI est ita conditum, ut & manus sinistra, in quâ ungues adhuc sunt, & linteum quo obvolvebatur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
