Latin
300.6 to 300.7
Ole Worm, Museum Wormianum 300.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Feroensibus Insulis delata ad me erat avis, quam vivam domi per aliquot menses alui, junior erat, quia ad eam non pervenit magnitudinem, ut anserem communem mole superaret. Halecem integrum unâ vice deglutire valuit, &quandoque successive tres, antequam ingluviem expleret. Dorsi plumae adeò molles &aequales, ut holosericum nigrum aemularetur, venter eximio erat candore. Supra oculos aream rotundam, candidam, Daleri magnitudine habuit, ut perspiciliis dotatam jurares. (quod non animadvertit Clusius) Nec alae eam obtinuere figuram, quam idem exprimit, latiores enim paulo erant, cum limbo albo. Quocirca meam avem ad vivum depingi curavi, ut Icon esset accuratior. ANAS hitpissdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsvor ANAS PLATYRINCHOS Gesnero sic dicta à rostri latitudine, Germanis quibusdam Skeleudt! quod instar crepitaculi se habeat rostrum, aliis Lepel-gans/ quod rostrum Cochleare figurâ referat, sed non tam ex Anserum, quam Anatum est familiâ, Rostrum ei nigrum, latum, in extremitate concavum, corneum &tenue, tres uncias longum, in apice partis superioris, apophysi incurvâ &crassiori dotatum, infinitis denticulis mollibus, cartilagineis, pectinis instar armatum, quorum extremam rostri partem ornantes, introrsum versus diriguntur, reliqui verò erecti eminent.