Latin
UNIVERSITAYS
Ole Worm, Museum Wormianum 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITAYS. BIELIOTHEK HEIDELBERG hitp:idigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsvorm 1 B5S1032o UMIVERSITAIS. BΙBLIOTHEκ HEIDELBEEG Retibus involutam inviti quandoque capiunt; quandoque sclopetis petunt. Islandi, quia eam comedunt, vel laqueo captant, vel lineâ piscatoriâ. Binos ad nidi aditum humi defigunt palos, à quibus supensum ita aptant laqueum, ut nidum petitura caput ei inserat. Vel stagnum in quo versatur, angustiore sui parte, piscatoriâ transmittunt lineâ, ita ut ejus extremitates quisque ad stagni latus teneat, ac aquae superficiem eâ stringat, donec insidias metuens avis fundum petat. Locum hinc ubi rursus emersuram ex circulis in aquâ factis notantes, eò laqueum lineae adhaerentem dirigunt, ut jam emergens ei collum indat, atque sic capiatur.