# Museum Wormianum 304

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/304

Rostrum duos pollices longitudine aequat, angustum, in mucronem desinens, caput parvum, collum oblongum & angustum, gula, pectus, venterque albicant, & splendore argentum referunt, in reliquo dorso color niger ad purpureum vergens, in alis dilutus est. Pedum digiti terni, lati, adhaerentibus membranis, quae squammatae apparent, sed aliquousque divisiUngues latiusculi, non ut in aliis avibus teretes. Crura juxta anum retrorsum porriguntur, natationi potius quam ingressui apta, foemoribus in ventre conditis. In ipsâ aquâ nidos ponit, voce alta clamat, pisciculis vivit. Quidam hoc Mergi genus Cristatum, Cornutum vocant. Videtur URIA esse Bellonii. Depinxit hanc avem Besserus in Gazophylacio, sub nomine admirandae avis Cucullatae aquaticae species. Aliud genus Norvegiae & Islandis frequens, apud nos raro visum, Fridriciburgo adhuc vivum ad me est delatum. Hyeme enim anno MDCXXXVIII. stagnis glacie utcunque obductis, captum est in quadam parte nondum glaciatâ; sed à paucis nisi Norvegis & Illandis cognitum, qui suâ linguâ LUMME vocant. Ejus meminit Carolus Clusius in Auctuario pag. 367. Avis elegans, Anatis magnitudine, rostro nigro & acuto, unciarum duarum longitudine, caput & collum pennis teguntur cinereis, in apicem acutum desinentibus, ac si Cucullâ monachali tegeretur, dorsum & alae nigrae, maculis quadratis albis conspersae, quae tamen majores sunt in dorso quam alis, sub collo quadrata est macula nigra, oblonga, scuti instar, unciarum quinque longitudine, latitudine duarum, undique variegatis ex albis & nigris plumis instar zonae cincta. Venter totus & alarum partes inferiores candicant. Crura juxta anum porriguntur, non tam incessui, quam natationi apta, plana & lata, non autem gracilia, digiti cujusque pedis tres, nigri, ejusdem coloris membranâ juncti, unguibus acutis & aduncis. Foemora etiam in ventre reconduntur, ut in priori. E Mergorum vel potius Colymborum est genere, diu enim urinando spiritum continere potest, & eâ nulla alia pernicius se submergit, quod experiuntur qui sclopetis eam petunt. Visâ enim pulveris pyrii flammâ, aquis se condit, antequam globus eo pervenire possit. Nidum propè aquas ita struit, ut, cum necessitas flagitat, in eas se celeriter praecipitare possit. Sed nidum repetitura, infixo terrae rostro se suspendit, donec corpus sublevaverit, ac petitum obtinuerit nidum. Ubi imbres largiores imminere, peculiari naturae instinctu, persentiscit, pullis ac nido suo ab inundatione metuens, querulo sono aërem verberat: è contra, cum coeli serenitatem & clementiam praesagierit, laetis acclamationibus & alio gratiore sono pullis applaudit, unde de futurâ tempestate certi accolae, vocem HuI audientes, exclamare solent Norvegi. Da werte beat wate af/ di Loomin quia Saa. Serenitatis praenunciam vocem Karlea (sic enim clamare videtur) sentientes; wi farbeaat/inquiunt, turte sive korte/ di Loomin roope turke rafft. Ova singulis annis terna vel quaterna ponit, magnitudine Anserinis paria, coloris prasini & maculata. Statis anni temporibus in loca calidiora migrare dicunt, nec ante adultum Ver redire; unde ominosum putant, si quis redeumis sonum jejunus primum percipiat. Norvegi nefas putant avem hanc interficere aut turbare, quam fanctam existimant, Retibus hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberg. de / diglitsuvo

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
