Latin
UNIVERSITAYS
Ole Worm, Museum Wormianum 307
Unproofread scanNot analysed yet
Si pedes per descensum destillentur, &oleo inde collecto inungantur manus, pisces sponte ita advolabunt ut manibus comprehendi possint. ARDEAE NIVEAE caudam &alas ex Brasiliâ accepimus: quam avem ita describit Margravius Hist. rerum Nat. Brasil. lib. 6. capite ultimo. Reperitur, inquit, &hic Ardeae species, tota alba, rostro croceo, recto, acuto, oculis nigris, circulo aureo, cruribus &pedibus nigris. Rostrum habet quinque digitos longum, collum longissimum, nimirum quinque digitos supra pedem, corpus septem digitos longum; caudam quinque, cum quâ alae desinunt. Crura superiora octo digitos longa, &ex parte pennis vestita, inferiora sex digitos. Digiti pedum communi modo se habent, quorum medius anteriorum, quatuor digitos longus, reliqui breviores; omnes unguibus lunatis &nigris praediti. ARDEA STELLARIS apud nos non adeò infrequens. A quibusdam Asteria, Butaurus, Buteo &Butorius dicitur, aliis Bos palustris. Nobis Rördium. Sed diversa avis est ab eâ, quae Onocrotalus dicitur. Avis est ex Ardearum genere, toto enim corporis habitu eas repraesentat, longis cruribus, sed vulgaris Ardeae minoribus, collo longo &mirè plumoso, rostro acuto. Caput pennae tegunt nigerrimae, reliquum corpus fuscae &pallidae, maculis nigris densissimè respersae, pedes habet longos. Nam inter extremos ungues medii digiti pedis &calcis spithami fermè est longitudo. Ungues habet longos, lunatos, acutos. Nam ille, qui calcis vicem in avibus gerit, longitudine sescunciam superat. Cauda illi brevissima, stomachus capacissimus, vorax enim est. Infixo in aquam, lutum, terram, aut, ut alii volunt, arundinem, rostro, mugitum instar tauri edit, qui à longe percipitur, unde instrumenta ad sonum fabricandum diversa ab aliis obtinuit avibus. Ad ripas lacuum &paludum otiosa desidet, pisces observans, nec fugit hominem advenientem ad nidum usque. Sonum verò istum Verno tempore potissimum edit, cum in Venerem agitur. Ungulis auro aut argento inclusis ad dentiscalpra utuntur. Mihi viva fuit, cujus pellem postea farciri curavi; sed à tineis adeo exesa jam est, ut nil nisi caput &pedes restent. ARQUATA seu Numenius, Gallis Corlis, à rostro quod habet instar arcus curvato nomen traxit. Ab extremo rostri ad pedes ultimos extensa, septem circiter palmos longitudine aequat. Colore est cinereo, maculis fuscis &subrubris distincto. Rostrum habet falcis instar Qq 2 httpiss digi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsworm 165S10322 UNIVEnSITErS.