# Museum Wormianum 308

Ole Worm, Museum Wormianum, BIELIOTHEK. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/308

Frequentissimam ait Margravius Hist. Nat. lib. 5. cap. 8. in Marahoon & Rio Jennaro, tam in aquis quam terrâ degens. Rostrum habet falcis, seu ensis Polonici figurâ, longum, ex albo flavescens, oculos nigros, collum & corpus instar Albardeolae. Alae desinunt cum caudâ, quae brevissima est, & demissa crura longa, quorum superior medietas pennis vestita, reliqua nuda, digiti pedum quatuor communi modo longiusculi, brevibus unguibus propè exortum, cute inter se connexi, crura autem nuda cum pedibus, coloris ex albo grysei, uti & rostrum. Tota avis vestitur pennis elegantis coloris Coccinei, remiges tantum alarum nigras habent extremitates. Haec avis primum exclusa coloris est nigricantis. Hinc evadit cinerei, deinceps albi, sensim autem rubescere incipit, & secundo aetatis anno coloris est in totum, quem Columbin vocant, quoque magis senescit, eò magis elegantissimum illum colorem Coccineum acquirit. Victitat Piscibus, carne, adjunctâ semper aquâ. Brasiliani è plumis hujus avis varia componunt corporis ornamenta. Togam hic apud amicum vidi. Avem meam ex Brasiliâ secum adduxit Nobilissimus D. Christophorus Lindenow, sed ego dono Clarissimi D. Collegae D. Johannis Resenii possideo. Agmen claudat VESPERTILIO, qui an avibus, an quadrupedibus sit annumerandus dubitant multi, attamen illorum potius accedendum arbitror opinioni, qui in classem avium nocturnarum eum referunt. Volat enim, quod nullis competit quadrupedum, nec pedibus incedere visus est, licet reptando aliquantulum serpat, & duos saltem perfectos habet pedes, reliquos imperfectos. Mihi cum unus sit quatuor praeditus auribus, eum hic delineabo. Capite est murino, cui quatuor auriculae ita constitutae, ut duae, quadruplo ampliores aliis, minores alias duas complectantur. Rictu amplo & magno, nares vitulinae, dentes murini, lingua longa, libera, pupillae oculorum nigrae. Alae membranaceae, quae ab armis per latera & axillas continuo ductu ad crura usque feruntur eaque ambiunt, quatuor plicis praeditae, quibus dilatantur & contrahuntur, hamulis acutae. Per has vero rudimenta quaedam brachiorum nervosa disposita sunt, quae in uncum desinunt. Color corporis niger seu murinus, Pedes membranâ inferiori parti annexi, in quinos digitos diffecti, unguiculis aduncis armati, in medio ampli, palmam manus quasi referentes. Inter pedes cauda exigua membranis involuta. Interdiu hitp:idigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit worm 1855/O. Interdiu parum, noctu melius videt. Voce est exili, gannitum potius quam sibilum referente, carnibus, larido, & culicibus vescitur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
