Latin
310.1 to 310.4
Ole Worm, Museum Wormianum 310.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
mense Octobri circa vesperam in Coemiterio deambularet, vidit aviculas duas invicem certantes in vicinâ consedisse Sambuco: Quas cum prehendere tentaret, avolavit altera; alteram cepit &mihi transmisit, quae tota erat candida, è genere passerum, quos &stridore &toto corporis habitu aemulabatur. Hunc passerem exenteratum &exsiccatum in Museo servo, etsi nihil in eo rari sit praeter colorem. Tales albos passeres observavit Caelius Rhod. libr. 27. cap. 11. Scalig. Exer. 59. Aldrovand. lib. 15. Ornith. cap. 10. &quibusdam in locis Norvegiae hyeme passeres omnes niveum colorem acquirere, fide dignâ relatione accepi. ALBARDEOLA ab aliis Ardeis rostro maxime differt, illae enim acutum, haec latum habet instar Cochlearis efformatum, unde &Alberto Cochlearia dicitur, aliis Platea, Leucorodion quibusdam, Platelea Ciceroni, Germanis Leffel-gans. Integram avem ex Insulis Feroensibus accepi, sed rostrum antea habui maris ut videtur, differunt enim colore, quod vel sexus vel aetatis ratione contingere puto. Rostrum enim, quod antea possedi, majus est illo, quod in ave visitur colore variegato ex albo &maculis transversis oblongis, extremitas albicat, ad flavum inclinans. Verum quod in ave visitur totum colore fuscum est. Caeterùm ipsam avem, quam teneo, quod concernit, tota nivea est, magnitudine Anserem non attingens, nam paulo minor, capite anserino, sed rostrum habens octo uncias longum, planum, substantiâ coriaceâ, durâ, ab initio duos digitos latum, inde paulatim arctatur, ut medio sui vix digiti latitudinem expleat, hinc rursus ampliatur, donec in extremitate (quae Cochlear figurâ ferme refert, cum apice acuto) tres digitos compleat, intus ut &inferius lineis &tuberculis quibusdam dotatum, cujus tota circumferentia lineâ seu sulco quodam cingitur. Collum longum, corpus totum candidum, crura nigra, longa, digitos pedis membranâ parvâ junctos habens, cauda digitos septem longa, alae plane albae, quamvis in aliis in extremitatibus nigrae sint animadversae. Circa littora Oceani versari solet &quatuor foetus alere, apud Anglos ejus caro in delitiis esse solet. Piscibus vescitur, quos Mergis &aliis maritimis avibus eripit. His enim rostro caput ferit, ut praedam relinquant, quam ipsa captat. Ranis quoque &serpentibus vesci volunt, herbas quasdam in ejus ventriculo invenerunt quidam. In aquam immissa natat &rostro in fundo alimentum quaerit.