# Museum Wormianum 311.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 311.1 to 311.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/311.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/311.1

Solent namque hae aves, nidos ubi struunt, pectus deplumare ut plumis eos fulciant, quo ova in cautibus molliter locentur, & ab earum calore melius excludantur. Hinc nidos tantopere expetunt accolae. CAP. XXI. De Nidis & Ovis. D avium classem Nidi & Ova referenda, in quibus cum raritas etiam quaedam ocAcurrat, minime à nobis praetermittenda. Adferri nuper ad nos coeperunt ex Indiâ Orientali Nidi quidam avium, dimidii ovi anserini magnitudine, substantiâ Ictiocollam referente, variis ramulis hujus substantiae intertextis constantes, quos in jure coquunt & dissolvunt, atque ita comedunt, in primis ii qui in castris Venereis strenue se exercere student. De quibus cum nihil apud auctores invenerim, amicum meum Clariss. Virum D. Joli. de Laet, Historiae Americanae autorem consului, ut, quid de iis perspectum haberet, indicaret; qui Anno MDCXLVIII. octavo Julii ita per literas respondit. Nidi avium, de quibus scribis, ad nos adferuntur ex Indiâ Orientali, qui Ictiocollam referunt, dedi operam ut cognoscerem, quinam illi essent, & à duobus qui ibidem cum summâ potestate praefuerunt didici, ad oram Indiae, quae Coromandel vulgo dicitur, & praecipuè Patanen esse aviculas quasdam (quarum tamen nomen ut & nidorum non meminerunt) quae ex glutinosâ quâdam substantiâ, ut res ipsa docet, conficiunt nidulos hemisphaericos, quos petris arduis & abruptis affigunt, instar hirundinum, quos indigenae avellunt & opulento commercio ad Sinenses & alios mittunt. De facultatibus variant, alii enim aliquid Venereum illis tribuunt, alii non. Diluuntur & coquuntur in jusculis, & materies, cum sit glutinosa, furculis decerpitur, cum voluptate quadam, ut ajunt, devoratur. Nomen autem avium, ut jam dixi, ignoro, minimas esse testantur, à quibus haec accepi, & in nidulis interdum visuntur plumulae & interdum testularum ovorum fragmenta. Inter OVA magnitudine eminet STRUTHIOCAMELI, quorum mihi tria sunt, caput pueruli magnitudine aequantia, osseâ duritie. Ex iis pocula conficere solent quidam auro & argento inclusis. Imo Garamantes pileos, & capitis tegumenta, asserente Plinio.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
