Latin
UMIVERSITAYS
Ole Worm, Museum Wormianum 312
Unproofread scanNot analysed yet
ESTANT in censu Animalium PEDESTRIA, quae in terrâ maximâ ex parte degunt, &quatuor ordinariè praedita sunt pedibus. Haec, Aldrovandum secuti, in tres, ratione dispositionis pedum, dispescimus classes seu genera. Primum ἄρίιδες &ὀναίνιχον, seu μονόχηλον vocant, unâ tantum praeditum ungulâ, Solidipedem Plinio; Alterum quorum anterior &posterior pars cujusque pedis scissa est, Graecis διχηλον, Latinis Bisulcum; Tertium πολυδάκτυλον, seu multifidum &multipliciter digitatum; quoniam haec animalia pedes habent instar manuum humanarum fissos, quae etiam anterioribus pedibus, non solum ad gradiendum, sed &apprehendendum utuntur. Horum alia vivum pariunt animal, ζωοτόκα, vel vivipara dicuntur; alia ova, αἰοτόκα, inde ovipara. Haec cortice teguntur, illa pilis, exceptis Echino &Histrice, quae aculeis armantur. Nos, quoniam ab imperfectioribus ad perfectiora ascendimus, ab oviparis, utpote reliquis hebetioribus, initium faciemus. OVIPARA ratione integumentorum differunt; quaedam enim cute, quaedam cotio membranaceo, quaedam squammato, quaedam crustâ durâ teguntur. Inter httpesidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diqlits vorm 16 Inter ea, quae squammato sunt corio, primas tribuimus LACERTO INDICO, qui lib. V. Exot. cap. 20. à Carolo Clusio describitur.