# Museum Wormianum 313

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAYS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/313

Sed quoniam ipsum animal non vidit, sed juxta lconem à Jacobo Plateau transmissam illud delineavit, in multis labi mihi videtur, quocirca juxta exemplum, quod in Museo meo extat, illum exhibeo. Quatuor fermè pedum Romanorum est longitudine, novem unciarum ambitu, capitis & colli longitudo, usque ad anteriores pedes, octo fermè unciarum, ab anterioribus cruribus, ad posteriora, novem; cauda, in longum & tenuem desinens mucronem, pedes duos & uncias quatuor explet, colore fusco, sed maculis variis, nunc majoribus, nunc minoribus, quadratis, & formâ Rhomboideâ, inordinatè dispositis, per totum corpus variegatus, quae maculae colore ex albo ad coeruleum vergunt. Cutis squammis vestita, circa caput & collum rotundis, mox ad dorsum quadratis, per caudam oblongis circulariter dispositis, in ventre verò majoribus & longioribus multo quam in dorso. Caput quatuor saltem unciarum, Mandibulâ superiore mobili, ut in Crocodilo, indiscrete positis crustis vestitâ. In ejus apice foramina duo mediocria, post quae oculorum orbitae oblongae, hinc ad collum foramina duo obscura, auditui procul dubio deputata. Rictus pro ratione capitis magnus, supernè & infernè dentibus horridus, quorum anteriores acuti, parvi tamen, posteriores obtusi, utrinque in inferiori maxillâ septendecim. Crura anteriora minora & graciliora posterioribus, torosa tamen & crassa, supernè majoribus, infernè minoribus squammis dotata. Pedes graciles, quinque digitis praediti, quorum medius longissimus, reliqui ad latera paulatim decrescentes. Posteriora crura duplo crassiora & longiora, majoribus etiam vestita squammis. Pedes parvi, sed longissimis praediti digitis & valde inaequalibus. Ex quatuor, qui cohaerent, minimus primus, major secundus, & hoc major tertius, sed quartus omnium longissimus, quintus primo longitudine respondet, sed tenuior, & ab aliis longius segregatus, ab ipso crure ortum trahens. Unguibus omnes dotati incurvis, acutis & flavescentibus. Mentum ei crassum & protuberans, sed minus quam in Iguanâ. meir mpumosmeam. Eeaeemeemaiau, YVANAE seu IGVANAE historiam accuratè satis nobis tradit post Clusium & alios Clariss. Vir D. Joh. de Laet, descriptione Indiae Occidentalis lib. 1. cap. 9. ubi ait. Amphibium est animal, Lacerti formâ, cute partim cinerei, partim fusci coloris, quae squammulis quibusdam tecta, circa capur quidem majoribus, in tergo autem & sub ventre minoribus, caudâ oblongâ, quam similes squammulae quibusdam ordinibus ab initio ad finem ambiunt, ita ut quartus quisque è majoribus constet, eleganti varietate, à cervice hitplidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit s worm iβ

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
