# Museum Wormianum 316.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 316.1 to 316.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/316.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/316.1

Oculorum mirus motus, uno immobili alterum movere potest in omnes partes, quando unum attollit, alterum deprimere valet, quod in aliis animalibus non observatur, quin imò in posteriora oculum torquere, ut aequè posteriora atque anteriora videat, quia omni carent musculo, & solius membranae corrugatione in omnes partes moventur. Quando oculum fixum tenet, membrana illa aequaliter circa pupillam crispatur circulariter, sed si in unam magis quam alteram moveat partem, magis in unâ quam alterâ crispatur. Nervi optici ab uno quidem ortum trahunt principio, sed non uniuntur, ut in aliis animalibus, antequam ad oculorum tendunt orbitas. Hinc fit quod unus oculus moveri possit, immoto altero, laxi quoque sunt & non tensi. Aëre solo non vivit, ut volunt quidam, sed muscis, formicis, & aliis animalculis vescitur, quae subitâ linguae ejaculatione arripit, viscositate quadam, & non masticata integra deglutit. Caret Liene & Diaphragmate, & cum viscera, habitâ corporis proportione, minora sint, aëre distentus apparet, sed in quem usum ignoratur, nisi ut eo linguam distendat victum quaesiturus. Color Chamaeleontis verus, cinereus est, sed juxta animi affectus quandoque eum colorem mutat, ut & ratione calidioris vel frigidioris aëris, non verò subjecti, ut quidam volunt. Vide de hoc animali observationes Pierescii traditas à Clariss. Gassendo in ejus vitâ libr. 5. DIGITATA OVIPARA crustâ durâ tecta TESTUDINES sunt, quas in Marinas, seu Aquaticas & Terrestres dividunt, quidam addunt Lutarias. Est autem Testudo animal quadrupes, digitatum, oviparum, crustâ durâ tectum, visu ingratum, superiorem testam figurâ ovali habens & concavam instar scuti, sub quâ caput, pedes, & caudam pro lubitu reponit & exserit, capite brevi, cervice anguinâ, aspectu truci, loco dentium os unicum habens, pedes ferme Lacertorum similes, non digitis fissis sed unguibus solum. Ventrem quoque testa tegit peculiaris. Tam firmam testam huic animali impartita est Natura, ut rotis plaustri currentis minime conteri possit; hanc verò nunquam mutat. Hibernis mensibus latitat, lento admodum incedit gressu, voce est exili.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
