Latin
BIBLIOTHEK
Ole Worm, Museum Wormianum 317
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Indiâ Orientali pusillum, sed elegans genus TESTUDINIS terrestris attulerunt Mercatores nostri, quarum unam, quam integram teneo, vivam domi diu alui in horto. Testae superioris longitudo vix quatuor est digitorum, latitudo quatuor. Tribus constat tessellarum ordinibus &limbo omnes ambiente. Hae vero tessellae variis coloribus eleganter pictae sunt, nigro, albo, purpureo, subviridi, luteo, quae ubi laminatim decidunt, subsunt remanentia vestigia ex nigro luteola. Inferior testa tota albicat, &variis lineis denticulatis interstinguitur. Caput &rostrum Psittaci formâ habet, in cujus summitate prominentia quaedam miniata luteo interstincta, collum angustum. Pedes anteriores, ut &crura corneis squammulis obsita, plani sunt pedes, in quatuor ungues terminati. Crura posteriora longiora sunt &tenuiora, corio communi tecta, sed pedes squammosi &ut anteriores quatuor unguibus armati. Caudam tenuem habet in apicem terminatam, vix digiti dimidii longitudine. Aliae ejus generis sunt, majores &minores, quae cum coloribus &magnitudine saltem ab his differant, pluribus de iis hoc loco ut agam minus necessum esse arbitror. De usu omnium supra in genere actum est. Nunc ex testis varia &elegantia consiciunt opera, pectines in primis, cochlearia, quae cum iis certant, quae ex Achate elaborantur; Cistulae &alia ornamenta infinita.