Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &varia mineralia, Chalcitis, Melantheria, aliaque ejus generis illi adnata extitisse constat. Idem comprobat Chymica ejus resolutio, in quâ extillat, praeter Oleum album, Naphthae subtilitate respondens, ubi rectificatum fuerit, flavum &rubrum, spiritus aluminosus &salsus cum phlegmate egreditur, &Sal collo Retortae adhaerens, à quo coagulatio facta est. Reperitur apud nos copiose ad Cimbriae littus occidentale, ut quaestum inde jam faciant multi. Verisimile tractus istos Arenosos bitumine refertos, quod, ubi in mare exsudat, coagulatur eo modo quo dictum est. In Borussiâ ad maris Balthici littora, ortâ tempestate Sudini retibus illud piscantur. In Silesiâ sub arce Greifenstein è Terrâ eruitur, ut &quandoque Islebiae. Quatuor ejus potiores sunt differentiae: unum album vel candidum, non transparens, caeteris pretiosius; alterum auri modo flavum &transparens; tertium variis coloribus ornatum, interdum transparens, interdum opacum; quartum opacum variisque coloribus ignobilioribus, uno aut pluribus foedatum. Succinum calidum est &modicae adstrictionis, in usu medico album praefertur flavo, commendatur ad varios affectus. Foris in collo gestatum, contra fascinationes &nocturna terriculamenta pueros tueri volunt; capitis etiam destillationibus, &tonsillarum ac faucium vitiis resistere, oculorum fluxus &ophthalmias curare. Cordis &cerebri affectibus medetur, spiritus vitales &animales conservat, Asthmaticos à paroxismo liberat, urinae difficultati &calculo succurrit, Hydropicos per urinam purgat, gonorrhoeam, haemorrhagiam &difficultatem intestinorum compescit, dentium dolores sedat, menses movet, uteri fluorem sistit, &strangulatum peculiari vi prohibet. Renes &matricem purgat, ventriculi vitia corrigit. In summâ, Balsami instar est, calorem nativum roborans &morborum insultibus resistens. Ad omnia verò efficacius est oleum ex eo debito modo praeparatum, quod à quibusdam non immerito Balsamum Europaeum vocatur, ac veri Balsami loco haberi potest. Olim tanto in pretio erat, teste Plinio, ut hominis quamvis parva effigies, vivorum hominum, vigentiumque pretia superaret. Succini omnia genera in Museo demonstramus. Primo enim occurrunt SUCCINI ALBI non pellucidi frusta, inter quae unum eximium duarum librarum pondere cum semisse, quadratum fermè, longitudine pollicum octo, latitudine quinque, odoris gratissimi; reliqua minutiora. Inter haec verò gradus candoris observare licet, dum quaedam magis, quaedam minus ad flavedinem tendant. Est &frustum quod fulvi succini conjunctam ostendit particulam. SUCCINI FULVO colore, auri modo splendentis &transparentis elegans sequitur Massa, figurâ pyramidali, in quâ rivi quasi &stiriae effluentis bituminis liquidi clara extant vestigia, protuberantibus hinc inde inaequaliter striis. Hanc cum Natura, sine artis ministerio, politam adeo &elegantem reddiderit, ut ab artifice nullo melius poliri posset, spectaculum praebet gratum &jucundum. Sunt &hujus generis frustula parva, in quibus culices, muscae, aliaque animalcula continentur, quae, dum liquidum bitumen adhuc esset succinum, irrepserunt, vel inciderunt, ut inde se extricare nequiverint antequam coagularetur; Sicque nobile invenerunt sepulchrum, non secus ac formica illa, de quâ Martialis lib. 6. Epigr. 15. Dum Phaëthonteâ formica vagatur in umbrâ Implicuit tennem succina gutta feram. Sic modo quae futerat vitâ contempta manente, Funeribus facta est nunc pretiosa sitis.