# Museum Wormianum 32-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/32-2

Succini FULVO COLORE SATURATO, vinum Falernum ad rubedinem tendens exprimentis, Exempla etiam adsunt. Quod OPACUM est variisque coloribus ignobilioribus dotatum, etiam hic visitur. hitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglits vorm i6 Ex Islandiâ frustum ejus coloris accepi, sed ad duritiem lapideam accedens, & difficulter ignis vim sentiens, odore tamen, colore & perspicuitate, nostro simile. Heparico colore fragmentum adest nigrioribus intercursantibus venis, albi & flavi permista exhibens frustula. Odore est minus grato, ex impuro bitumine, concurrente terrestri & nitrosâ materiâ, concretum. Immaturum esse quidam volunt, sed duritiem & consistentiam eandem cum reliquis habet.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
