Latin
321.5 to 321.8
Ole Worm, Museum Wormianum 321.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi ejus generis duo sunt, cum Cranii particulâ, coloris subflavi, ut Cranium ipsum longitudine duarum unciarum, juxta summitatem plana aliquantum, obtusa ac paululum incurvata, quae mihi dono dedit Plastes quidam, qui caput ex gypso iis aptare debebat. Ossium temporalium Apophyses quaedam in cornuum formam enatae videntur: nam osseae potius quam corneae sunt substantiae. Alia duo cornua Leporina, hisce majora &elegantiora, mecum communicavit Nobiliss. Eques Ebbo Ulfeld. Christ. Fil. E Cranio emergunt duae Apophyses oblongae, osseae substantiae, cui insident coronae duae prominentes, asperae, tuberculis inaequales, in cornua desinentes, capreolorum cornibus similia, magnitudinem si exceperis, longitudine unciam superantia, purpurei coloris, quorum dextrum in tres acutos ramulos divaricatur, sinistrum in duos. Cranii addita portio, abunde docet ex nullo alio animali depromi potuisse. Ut non sit quod de eorum fide quis dubitet. Norvagiae &vicinis tractibus Animal quoddam peculiare est, è nubibus quandoque decidens, pascuis &segetibus cladem inferens ingentem, de quo cum inter veteres, Aristotelem, Theophrastum, Plinium, Solinum, Aelianum, &c. neminem: Neotericos paucos, &quidem obiter saltem egisse videam; rem non ingratam rerum Naturalium studiosis facturum me puto, si, quae mihi de eo cognita &perspecta sunt, in chartam paulò uberius conjiciam, aliis, qui accuratius singula observarunt, elimanda relinquens. Occasionem verò hujus discursus praebuit Vir Reverendus D. M. Janus Schelderupius, Dioecesis Bergensis Episcopus vigilantissimus, gener meus dilectus; qui, cum me rebus Naturalibus rarioribus oblectari sciret, hujus animalis exsiccati, rogatus, exempla quaedam transmisit, ex quibus multa, quae huc faciunt, didici, eaque, quae aliorum relatione hausi, hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de