# Museum Wormianum 322.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 322.5 to 322.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/322.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/322.5

Item Lap-mende, à Lait vel Lojut/ quod detestabilem priscis notat, & Mande, id est, vivens vel creatura. Quod hoc animal omnibus sit detestabile. Sic Vmande id vocant, quod nullius est precii & frugi, & Stiemande honie nullius aestimii. Alii (oem elle vocant. Elle vero ignem denotat, quasi sint frugum ignis; eas enim instar ignis consumuntQuidam veterum Diopetes esse putant, a διὸς ππτειν, quod coelitus decidant: sed vox haec nimis generalis est, & pluribus competit animalibus è coelo delabentibus. Plinius lib. 32. cap. 7. ita vocat Ranas calamitas. Nobis placuit MURES NORVAGICOS appellare. Quamvis enim in Norvagiâ varia murium genera reperiantur, praeter vulgares, quales sunt silvestres, qui glandibus & avellanis vescuntur, & eam ob causam Mures avellanarum à quibusdam vocantur; Mures item aranei, qui ob venenositatem suspecti sunt, de quibus ferunt, quod, si corpus bovis aut equi tangant, claudicare eos faciant; quod item homines & rotarum orbitas maximè fugiant; si enim in eas inciderint, propriis viribus exinde se expedire nequeunt, unde saepe in iis mortui reperiuntur. Quamvis, inquam, hos aliosque mures alat Norvagia, tamen, quia in aliis etiam reperiuntur regionibus, Norvagici propriè dici nequeunt: verum hi Norvagiae sunt peculiares & proprii, ita ut alibi vix reperiantur, quocirca hoc titulo eos donare lubuit. E murium esse genere docent lineamenta & mores, sed ad nullum eorum, quae ab Aristotele 6. de Histor. Animal. cap. 37. & à Scaligero Comment. in 2. libr. de Histor. Animal. recensentur, referri posse docebit Historia. Vocahtip:sidigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit worm 1655/0337 Vocabulum Muris varii, cujus meminit Scal. Comm. in lib. 6. Histor. Anim. Arist. cap.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
