Latin
323.6 to 323.9
Ole Worm, Museum Wormianum 323.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nobis arridet Muris Norvagici titulus, quo etiam in sequentibus ea donabimus. Figura Murem aut Soricem repraesentat, nisi quod caudâ sit minori. Unde miror quosdam è vulgo, qui pullis Anserum nuper exclusis, aut quatuordecim dierum, illum assimilent, cum nihil illis simile habeat, praeter colorum varietatem. Longitudine est unciarum quinque circiter, dantur enim majores paulo &minores, pilo subtili, variis coloribus tincto, capitis extremitas supina nigricat, vertex flavescit, hinc collum &scapulae nigrae, corpus reliquum rufescit, intermistis maculis quibusdam nigris, parvis, variarum figurarum ad caudam usque, quae brevis, vix dimidiae unciae longitudine, pilosa, tenuis, ex flavo nigricans. Macularum autem in omnibus non idem ordo, figura, aut magnitudo observatur. Caput acuminatum; os cingunt pili multi, rigidi, mystacis instar, ex quibus duodecim longiores reliquis &rigidiores, utrinque sex, late dispersi. Os parvum est, cujus superius labrum scissum, ut in Sciuris, ex quo eminent dentes duo, magni, incisorii, acuti, incurvi, quorum radices ad oculorum orbitam pertingunt, &molarium insertionem; parte extremâ, quâ eminent, excavati. Quibus in inferiori maxillâ, quae tribus processibus jungitur superiori, totidem respondent, eodem modo dispositi. Ab his distant maxillares, utrinque numero tres, quorum anterior latissimus, quatuor incisuris constans, secundus tribus, tertius minimus, suis alveolis distincti, &ad interiora palati interstitio sat magno siti. Lingua pro ratione oris magna satis &la, ad extremitatem dentium incisoriorum pertingens. In eo, quem me praesente secuit Clariss. &Excellentiss. Anatomicus D. D. Thom. Bartholinus, invenimus in faucibus ramenta quaedam palearum, faeculento humore obducta. Ut vel hinc colligere liceat inter ruminantia locum habere hoc animal. Oculi parvi, nigri. Aures obtulae, in dorsum reclinantibus auriculis. Crura anteriora brevissima, pedes pilosi, quinque acutis &incurvis unguibus armati, quorum medius longissimus, reliqui utrinque ab hac longitudine Ss 2 hitp:ssidigi. ub. uni-heide