# Museum Wormianum 323

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/323

UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK HciDEL BERG UNIVERSNAIS. BIELIOTHEK HEIDELBERG tudine desciscentes, anteriora spectantes; quintus pollicis aut calcaris galli instar, altius aliquanto crura versus situs est. Posteriora longiora videntur, sed figurâ ab anterioribus nihil discrepantia. In uno eorum, quos dissecuimus, inventum est os tibiae sinistri pedis posterioris, fractum & per callum consolidatum. Mirum, quod, etsi cruribus sit brevissimis, cursu tamen feratur celerrimo & concitatissimo, pelle est tenuissimâ & facile corruptibili, nisi quâ labia tegit, ubi crassior apparet, ut pili mystacis in eo melius firmentur. Venter totus albicat ad flavedinem tendens, Ossa tenuia & fragilia admodum, ut ad minimum Ictum facile frangantur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
