Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 324
Unproofread scanNot analysed yet
Interiora viscera rimari non licuit, quia exenterati &exsiccati fuere hi mures omnes quotquot ad me pervenerunt. Scribit ad me Clariss. &Reverend. D. Socer, M. Janus Schelderupius, Episcopus Bergensis, sibi in visitatione suâ vivum ejusmodi animal oblatum esse, quod cum cado includi curasset, &folia betulae ad manducandum objecisset, ex iis strenuè comedere coëgit, sed non nisi unicum diem supervixisse: exenterari dum curavit, observavit viscera hepatis, cordis, &intestinorum tantâ pinguedine obsita, ut referret anserum saginatorum massas: exenteratum cum ad proram navis suspendisset, ab adventantibus picis subito decerptum est. Sexus distinctionem animadverti, quia in eo, quem primo dissecuit Clariss. D. D. Thomas Bartholinus, penis visebatur longitudine conspicuâ; situs verò erat paulo infra uropygium. Ex reliquiis intestini recti excrementum expressimus nigrum, murino simillimum. Haec singula ut melius appareant &intelligantur, Iconem Muris hujus vivi adjecimus, &sceleti imaginem, quod ex ossibus construxit &Museo meo dicavit, saepius laudatus Anatomicus noster D. D. Thom. Bartholinus, addito eleganti hoc Epigrammate: Qui pluit ex coelo repetit vestigia coeli: Hoc opus est WORML, quod fuit ante lovis.