# Museum Wormianum 324

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/324

Interiora viscera rimari non licuit, quia exenterati & exsiccati fuere hi mures omnes quotquot ad me pervenerunt. Scribit ad me Clariss. & Reverend. D. Socer, M. Janus Schelderupius, Episcopus Bergensis, sibi in visitatione suâ vivum ejusmodi animal oblatum esse, quod cum cado includi curasset, & folia betulae ad manducandum objecisset, ex iis strenuè comedere coëgit, sed non nisi unicum diem supervixisse: exenterari dum curavit, observavit viscera hepatis, cordis, & intestinorum tantâ pinguedine obsita, ut referret anserum saginatorum massas: exenteratum cum ad proram navis suspendisset, ab adventantibus picis subito decerptum est. Sexus distinctionem animadverti, quia in eo, quem primo dissecuit Clariss. D. D. Thomas Bartholinus, penis visebatur longitudine conspicuâ; situs verò erat paulo infra uropygium. Ex reliquiis intestini recti excrementum expressimus nigrum, murino simillimum. Haec singula ut melius appareant & intelligantur, Iconem Muris hujus vivi adjecimus, & sceleti imaginem, quod ex ossibus construxit & Museo meo dicavit, saepius laudatus Anatomicus noster D. D. Thom. Bartholinus, addito eleganti hoc Epigrammate: Qui pluit ex coelo repetit vestigia coeli: Hoc opus est WORML, quod fuit ante lovis.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
