Latin
326.5 to 326.8
Ole Worm, Museum Wormianum 326.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed utrumque non videtur improbabile. Maximam enim partem, quae cuniculos altius in terrâ non foderunt, frigore necari crediderim: reliquias verò in cuniculis &horreis se à frigoris asperitate defendentes, verno tempore, gustato novello gramine, interire. Accepi virum quendam religiosum aliquot dolio amplo inclusisse, foenum, contrita frumenta &fraces pabuli loco exhibuisse, atque ita per biennium incolumes conservasse, adeo ut in hoc dolio etiam foetus suos excluserint. Sed denuo appropinquante vernali tepore, gramina recentia ubi exhibuisset, enecta fuisse, non secus ac si venenum aliquod hausissent. Venari &consumere haec animalia etiam alia solent, ut feles, vulpes, canes, oves, in quarum ventre reperra, sues, viverrae, mustelae, quas ex eorum esu adeò pinguescere refert Olaus ut inde pellium mensuram reddant ampliorem. Addit, iis corruptis aërem infici lue, ut incolae vertigine &ictero corripiantur. Inter aves corvi, cornices, picae, bubones eos persequuntur, nec à serpentibus aut aliis muribus tuti sunt. Sed de his fusius in sequentibus. Animosi adeo sunt, ut insidiantia non curent etiam maxima animalia, non enim fugiunt sed audacter iis rictum opponunt, se defendere magno animo conantes. Cum animalia haec certis in locis, non quovis tempore arvis incumbant, de eorum generatione variae extant opiniones. Jul. Caef. Scaliger Exerc. 192. fect. 1. è nubibus putridis generari autumat, eo quod cum pluviâ decidant, &,ut ait Olaus Magnus, per tempestates &repentinos imbres è coelo decidant. Idem Olaus mox hac de re subdubitare videtur, dum inquit. Incompertum unde veniant, an ex remotioribus insulis, &huc vento delata, an ex nubibus faeculentis temere nata deferantur. Id tamen compertum est, statim atque deciderint reperiri in visceribus herbas crudas nondum concoctas. Alii ordinario naturae cursu per coitum &generationem propagari statuunt. Scaligeri opinio non admodum absona: siquidem ei faveant piscatorum &aliorum hitpissdigi. ub. uni-heidelberq. de /diglits worm 1655. in Norvagiâ observationes, qui in mari navigantes viderunt haec animalia, magnitudine inaequalia, è nubibus decidere in cimbas, scaphas, ac vicinum mare. Anno MDCLI.