Latin
327.5 to 327.8
Ole Worm, Museum Wormianum 327.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Est in Santonibus, oppidum Mirabellum, cujus viae &angiportus Ranarum (alii Bufones fuisse dicunt) pluviâ tam referti fuerunt, ut primum horror perculserit oppidanos, deinde stupor ceperit, tum fastidium ex illuvie, postremo lues ex odore malo putrefactorum. Eandem Historiam repetit Exerc. 323. his verbis: Mirum bellum oppidum est Santoniae praeturae, in cujus agro tantum pluit Ranarum, ut cumulatim totae vix tegerentur. Oppidani neque domo efferre pedem, neque ubi vestigium ponerent habuerunt. Eâdem exercitatione narrat, deductis ex hiatu novo rupium limpidissimis aquis, postridie non Gyrinos sed perfectas ibi ranas vidisse, incolas in lapideâ fossâ quae ante villam erat. Quod si igitur Ranae tantâ copiâ in nubibus generari potuerint, &cum pluviâ decidere, quidni &mures hi, praesertim cum tantam agnoscat ranarum cum muribus, quoad generationem, cognationem idem Scaliger, ut mox subjungat: Si mus non semper è parentum semine, sed è quisquiliis in navi, sic in aëre rana, haud ex ovo sed ex aquâ genitali coelesti calore condensata, conformataque. Narratum à rustico quodam Norvago, cum hyeme cum socio per flumen glacie concretum iter faceret, in mediâ glacie decidisse in pileum &vestem bufonem sat magnum, stupente qui aderat socio. Ex pluviâ tonitruum &fulminali bufones gigni inde colligit Libertus Fromundus lib. 5. Meteor. cap. 6. Art. 1. quod post talem pluviam horti cujusdam vias exiguis bufonibus oppletas aliquando vidit. Tantum Erucarum è coelo unâ nocte decidisse narrat Diodorus Siculus lib. 4. Biblioth. in Velauniis, ut eas, in domos reptantes, biduo toto accensâ paleâ urere necessum fuerit, vix ad id sufficiente hominum mulierumque turbâ. Erucis &Lumbricis in Islandiâ quandoque pluisse fide dignâ relatione accepi. Certe, si ex luto Nili, ut tradunt Autores, ita effigientur mures, ut, absolutâ priore corporis parte, novissima etiamnum terrena visatur: quidni in nubibus ex variis quisquiliis murium semine impraegnatis, è terrâ elevatis &aquâ coelesti certo modo temperatis, certis in locis tale murium genus effingi posse credamus? Non valde dissimilem generationis eorum in nubibus modum tradit Fridericus hiitpisidigi. ub. uni-heidelberg. de /d