# Museum Wormianum 327

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/327

UNIVERSITATS BIULIOTHEN abaitere UMIVERSITETS. BIBLIGTHEK HEIDEBERG ricus Nausea lib. 4. mirabilium cap. 9. Cum, inquit, vapore aqueo simul elevatur materia viscosa, quae per virtutem Solis in id genus res & substantias, cooperante illuc coelesti impressione, transmutari potest, maximè quia vehemens ventus unâ cum humore res ejusmodi sustollere potens sit. Quo etiam factum videtur, ut in Norvagiâ cum nebulis istis crassis Sciuros & Mustelas, quas Hermelinos vulgus vocat, etiam decidisse viderint. Quod ultimum ad confirmationem sequentis opinionis maximè facit. Cum igitur, tot animalium genera in nubibus generata pluviis decidisse, fide dignorum autorum constet testimoniis, quidni & haec eodem modo generata in nubibus statuamus?

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
