# Museum Wormianum 328.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 328.1 to 328.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/328.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/328.1

In Nordlandiâ, & plagâ Septentrionali Norvagiae, crebriùs imbribus decidere animadvertunt, ac hinc deinde terrestri itinere versus tractum meridionalem tendere, ubi minus quandoque noxia sunt. Petrus Undalinus, qui de animalibus Norvagiae quaedam vernaculo idiomate reliquit Schediasmata, refert quod anno MDLXXX. ex Jemptiâ & tractu Nidrosiensi, ubi agros devastarunt, magno agmine in Listerensem irruperint Provinciam, ubi non multum detrimenti incolis attulerunt, quamvis ex iis quaedam in annum secundum vixerint, quod raro contingit. Contra hanc Scaligeri sententiam disputat Clariss. Fortunius Licetus lib. 2. de his qui diu vivunt sine alimentis. cap. 40. sed argumentis plane levibus. Primo, in margine libri citat Scaligeri Exerc. 199. cum tamen eâ Exercitatione ne gry quidem extet de his animalibus, sed de lanis, pascuis Belgicis & Brittanicis, &c. ibidem agit Scaliger. Verus locus, ubi de his tractat animalibus, est is quem supra nos citavimus, sectio nempe tertia Exerc. 192. cujus verba integra adducam, siquidem ex iis ea exsculpit Licetus, quae ibidem non reperiuntur. Sic autem Scaliger: Locustarum simillima pestis, ea quae Norvegiam frequenter incumbit è nubibus putridis. Pluit ab iis bestiola quadrupes, magnitudine Soricis, pilo vario, Lemner nomen habet. Depascitur Locustarum more omnia virentia. Consumpto pabulo intereunt: corruptis aër inficitur lue, unde Vertigine & Regio morbo incolae corripiuntur. Tantum Scaliger verè & experientiae consonè. Contra Licetus loco allegato: Hoc ipsum dicere possumus de Lemmer (Lemner est in Scaligero) Scaligeri, quod bestiolarum genus è nubibus putridis non gigni, ex eo plane conjicias, quia Norvegiae incolas, ante horum animalium exortum & interitum, aëre usos non insalubri, monet vir acutissimus. Sed ubi quaeso? ne verbum quidem hac de re Scaliger loco citato, ut cuivis legenti patet. Imo contrarium docet experientia. Antequam enim decidant, & dum decidunt aërem inquinatum esse putridis vaporibus, & nebulis adeo crassis, ut respirationem fermè intercipiant, omnes testantur, qui decidentes vidêre hos mures, & nos ex eorum relatione fusius id exposuimus. Alias quibusdam in locis Norvagiae, quandoque serenum & limpidum esse, quandoque verò, vernali praesertim tempore, crassum, nebulosum, & foetidum, satis testabuntur quotquot in iis locis vixerunt. Ex quibus apparet, nullius momenti esse ea quae mox in Liceto sequuntur, utpote & rationi & experientiae repugnantia.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
