# Museum Wormianum 329

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329

UNIVERSITAIS. BIGLIOTHER puibeallies UNIVERSITATS. BIELIOTHEK HEIDEIBERG Ut ortus horum animalium mirus & disputationi obnoxius; ita & interitus. Vivit, inquit Olaus Magnus, hoc agmen donec non gustaverit herbam recentem. Conveniunt quoque gregatim quasi hirundines avolaturae, sed stato tempore aut moriuntur cum lue terrae; aut à bestiis dictis Lekat, vel Hermelinis consumuntur. De iis loqui videtur, quae nec à frigore hyemali, nec ab aliis animalibus vinci aut abigi potuerunt. Plinius lib. 10. Nat. Hist. cap. 65. de muribus repente genitis, quomodo repente intereant quaerit, tanquam de re nondum satis cognitâ & perspectâ. Illud autem adhuc latet, inquit, quonam modo illa multitudo repente occidat.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
