Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 33
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG UMIVERSITATS. BIELIOTHEK HEIDELBERG esse volunt quod pisces devorarunt. Hujus etiam duas constituunt species, unam in ventre repertam, ignobiliorem, alteram juxta spinam dorsi, magis sinceram. Optima censetur, quae à sordibus est repurgata, quaeque plurimum ad candorem accedit, cinerei coloris, aut quae ex venis, nunc cinereis, nunc candicantibus constat, levis, quaeque acu perforata multum oleacei liquoris resudat; nigra improba censetur, ut &candidissima, quoniam gypso adulterata putatur. Vide quae de Ambrâ habet Clusius ad cap. 1. Garcia.