# Museum Wormianum 33

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33

UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG UMIVERSITATS. BIELIOTHEK HEIDELBERG esse volunt quod pisces devorarunt. Hujus etiam duas constituunt species, unam in ventre repertam, ignobiliorem, alteram juxta spinam dorsi, magis sinceram. Optima censetur, quae à sordibus est repurgata, quaeque plurimum ad candorem accedit, cinerei coloris, aut quae ex venis, nunc cinereis, nunc candicantibus constat, levis, quaeque acu perforata multum oleacei liquoris resudat; nigra improba censetur, ut & candidissima, quoniam gypso adulterata putatur. Vide quae de Ambrâ habet Clusius ad cap. 1. Garcia.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
