Latin
333.1 to 333.4
Ole Worm, Museum Wormianum 333.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum verò aëre carere nequeamus, utpote quem singulis momentis &ore, &naribus, &per poros cutis hauriamus, si corruptus ille sit, putridis exhalationibus &malignis refertus, non potest non spiritus &sanguinem inficere, atque ita morbos pestilentes, ac contagiosos halitus generare. Halitus autem hi, si cerebrum potissimum infestent, vertiginem producunt; si Hepar &vicina viscera, vesiculam etiam biliariam, Icteri causa erit. Vertiginem contingere laesâ facultate imaginativâ cerebri &sensu communi, notum est Medicis. Cum igitur corrupta exhalatio ex putrefactis hisce muribus per nares &os attracta ad cerebrum defertur, motu suo inordinato spiritus animales turbat, &in circuitum agit; hinc homo idem depravatâ imaginatione exterius fieri putat, quod interius contingit, seque totum circumagi, adeo ut labi cogatur. Icterus verò cum variis de causis fieri possit, tum etiam potissimum à venenatâ aliquâ qualitate, quam ex putridis hisce animalibus exhalare nullum est dubium. Siquidem, viva adhuc dum sunt, venenato morsu germina adeò inficere solent, ut prorsus emoriantur &concidant. Fuit in Dioecesi Bergensi vir religiosus, cui &oves, &vaccae, &equi tanquam peste correpti concidebant, eo quod comederint ex foeno ab hisce bestiis arroso, &in quo reperiebantur cadavera horum murium à messoribus falce occisorum &aliis modis enectorum. Anno 1648. in solo tractu Niordfiordensi ex pabulo horum animalium veneno inquinato, apud solos rusticos (non computatis pastoribus, praefectis &aliis officialibus) factâ computatione moriebantur boum quatuor millia quinquaginta quatuor: ovium sedecim millia quingenta sexaginta septem; equorum centum septuaginta tres. Unicus Pastor D. Samuel Bugge, qui haec mecum communicavit, boves quinquaginta hac strage amisit, &capras 20. Ne quis haec gratis à me dici existimet; ecce penes me est publicum instrumentum, in quo singulorum Rusticorum nomina &numerus pecudum prostratorum extat. Eo fine, ut Magistratus haec videns de annuo censu subditis aliquid remitteret, quod &factum. Talem autem venenatam qualitatem, vim quoque habere sanguinem corrumpendi, &in humorem flavum convertendi vel ex Galeno constat 5. de loc. Aff. cap. 7. ubi refert cuidam servorum imperialium, cum à viperâ esset morsus, universum corporis colorem ita mutatum fuisse, ut porri colorem referret. Cardanus Com.