# Museum Wormianum 334.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 334.1 to 334.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/334.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/334.1

Acum ferream juxta apicem curvare solent, ut instar hami fiat, quam ignitam tumori applicant, atque sic sine dolore locum tumidum aperiunt, quo aperto, eodem instrumento purulentam & putridam extrahunt saniem, ulcus mundant, ac sic paulatim consolidatur. Illi, in quibus nulli apparent tumores, periculosius laborant, gravioribusque torquentur doloribus, cum indicium sit naturam robustam adeo non esse, ut ad emuncteria malignam materiam protrudere valeat. Raro tamen observatum hominem quempiam ex hujus luis malignitate diem suum obiisse. Boves verò, jumenta & pecora, tanquam peste quadam correpta corruunt, cum haec animalia frequentiora visuntur. In primis si hyeme in horreis latitent & pabula inficiant. Accedit quod cum ab aliis animalibus, ut felibus, mustelis, ululis, &c. trucidantur, relinquuntur eorum cadavera in horreis, ubi putrescentia tabo, sanie, & foetore foenum corrumpunt, quod à pecoribus comestum, non potest non & morbos & pestes excitare, reliquaque animalia pessum dare. Animal hoc ullum in cibis aut Medicinâ usum habere, non accepi: sed fruges consumere natum, tanquam flagellum divinum ab omnibus exosum habetur. Fuit qui pelles ejus exsiccare & pellionum more praeparare conatus sit, ut ad vestes fulciendas uteretur; sed irrito conatu, siquidem tenues adeo fuere, ut nec praeparationem, nec acus aciem ferre potuerint, quin discerperentur: quocirca ab instituto discedere coactus fuit. Cum bestia sit omnibus invisa, nullam ex eâ opem sperare potuit quisquam. Ad peccata punienda à Deo immitti, non est quod dubitemus: quocirca & seriâ poenitentiâ & calidis precibus profligare non est qui dubitet. Mus AQUATICUS Clusii, ad Gliris aut Talpae accedit magnitudinem, longitudine uncias septem aequat, densis & mollibus tegitur villis, coloris fusci subcoerulei, praeter ventrem, qui pilis ex albo cinereis vestitur, capite parvo, acuto, parte rostri superioris prominulâ, quâ terram instar Suis aut Talpae evertere novit, oris hiatu modico. In superiore maxillâ dentes sunt duo, magni, lati, firmi, totidem in inferiori, sed minores & obtusi, oculi exigui & vix conspicui.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
