# Museum Wormianum 337.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 337.5 to 337.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/337.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/337.5

Cornua, quae ego teneo, duodecim ornantur apicibus. Mox ubi è Cranio emergunt, ramum longum anteriora versus emittunt, multis incurvatis hamulis quasi insignitum, quem Norvegi Baunwecker vocant, eò quod hujus beneficio glaciem frangat aquarum, ac ramos arborum ad se trahat, earum gemmis & foliis ut vescatur. Foemina etiam cornubus praedita est, sed minoribus, caetera ad figuram cervi accedunt, Vescuntur hieme musco, aliisque herbis & germinibus arborum & foliis. Ubi omnia nive sunt cooperta, aptè pedibus nivem dissipare norunt, usque dum ad saxa aut arborum truncos pervenerint, quos detegunt. Exiguo vitam sustentant; noctu ut plurimum victum quaerunt, interdiu in magnis nivium congeriebus sub cautibus latitant. Ajunt Lappos & Finnos, in diurnum alimentum, tantum saltem singulis tribuere musci, quantum chirothecae suae digitus major capere potest, licet 20. milliarium iter eâdem die confecerint. Non admodum sunt feri, sed facile cicurari se patiuntur, ut jumentorum loco iis utantur. Velocissimum est animal, & hoc maximè in eo mirandum, quod, ubi nix mollior est, nequaquam mergantur eorum pedes, ubi currunt, ultra calcaneum, Ladkloͤwen vocant Norvagi. Natant peritè satis, catervatim incedunt, ita tamen ut longo ordine se sequantur, caput in clunes antecedentium reponentes, dux, ubi defatigatur, ad ultimum discedit locum & sequenti officium resignat. Foetum verno tempore in cautibus edit, ubi frigus maxime penetrabile corpora adurere solet. Variis capitur modis, laqueis, fossis, balistis, aliisque mediis. Horum animalium multa & numerosa armenta possident Finni, ex quibus ad ipsos multum redundat utilitatis. Lac ex iis mulctum suave est, ex eo caseos quoque conficiunt hitpiidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglits worm 6i

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
