Latin
CAPREA
Ole Worm, Museum Wormianum 340
Unproofread scanNot analysed yet
Cum primum capta fuisset, omnes, conspecto cornu, marem esse arbitrabantur, sed exenterare eam ubi coepissent, ex genitalibus foeminam agnoverunt, raro spectaculo. Foeminis enim in hoc genere cornua negant, qui Naturalem Historiam scripserunt. Scaliger Pater lib. 3. de Re Poëticâ pag. 86. scribit suâ aetate captam in Galliâ Cervam quae cornua haberet. Sed, inquit, hoc ut interdum fieri credamus, ita monstro propius est. Quod de nostro hoc etiam jure pronunciare licet. Gesnerus, in Iconibus animalium quadrupedum ferorum, ordine primo cornua depingit Capreoli foeminae, his additis verbis: Cornua haec nuper vidi apud generosum Cimbrorum Comitem Guilhelmum Werhnerum, qui ea Capreoli foeminae fuisse (cum foeminae cornutorum, quorum ramosa sunt cornua, sine cornibus esse solent) asserebat. APER INDICUS, Zainus, aliis Coja Metl, apris nostris figurâ respondet, nisi quod minor sit, pilis quoque longioribus, variegatis albo &nigro colore. Supra dorsum, circa Renes umbilicum habere ferunt, sed verus non est umbilicus, ut refert Franciscus Hernandus, sed mollis &glandulosa quaedam pinguedo, ex quâ digitis humor exprimi potest aqueus, alii mammam esse putant, quâ pullos nutriat, alii per hunc umbilicum respirare volunt, quod vero haud simile. Terribiliter frendet, foetidus est. Venatores, ubi eos capiunt, arbores conscendunt, quem videns grex Zainorum accurrit, cum hominem non possit, truncum &arborem mordet ac lancinat, ille interim tutus venabulo quos potest transfigit. Gregatim discurrunt &ducem eligunt minimum &vilissimum omnium, quo occiso Grex dissipatur. Ferus est &truculento morsu cum primum captus est, obvium ferit, cum cicuratur placidus, &domesticus. Vescitur glandibus, radicibus, &aliis montanis fructibus, vermiculis quoque Carnes nostratium multò sunt sapidiores, salubriores, sed praecidendus umbilicus, alioquin uno die corrumpitur. Anno MDCXXXVII. unum Lugduni Batavorum sectioni publicae subjecerunt in Scholâ Anatomicâ, in quo quae inventa particularia, ita ad me perscripsit Vir Experientissimus D. D. Henricus Fuirenius, simulque pilorum specimen transmisit. Porcus Americanus, quem secuimus, parvus erat, setis longioribus, variegatis ex albo &nigro. Hepar nullo ligamento suspensorio in abdomine continebatur, sed per membranam vertebris nectebatur. Lien longitudine duorum palmorum, crassitie digiti unius, non sub costis lateris sinistri situs, sed transversim in abdomine, mediante peculiari membranâ, adiposae renum membranae junctus. Ventriculus duobus quasi cornibus doratus, quorum alterum circa superiorem, alterum circa inferiorem ejus partem extabat. Folliculo fellis carebat, intestina tenuia ad dextrum latus, loco paulo elatiore, crassa ad sinistrum decliviore sita erant. Longitudo totius fistulae intestinalis xXXIV. pedum Geometricorum erat. Pulmones in septem lobos divisi, utrinque tres, unus in medio circa cordis mucronem, utrique parti communis. Supra spinam dorsi, propè lumborum ossa, mamma erat, cujus circumferentia Imperialem magnitudine hitp:sidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 16 gnitudine aequabat, quâ lac proli praebuisse videbantur testari glandulae, substratae, in eas enim venae variae, eaeque magnae, inserebantur, papillae vero sub ventre nullius usus esse putantur, iis enim nullae grandulae, nullae venae, quae pro lacte generando sanguinem veherent, aderant. CAP. XXV. De Animalibus solidipedibus.