# Museum Wormianum 341

Ole Worm, Museum Wormianum, CAPREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/341

NIMALIA, quae fissos non habent pedes, sed unicâ in pedibus praedita sunt ungulâ, μονώνυχα, sive μώνυχα, Graeci vocant, Plinius solidipedia, Theodorus Gaza solipedia. Horum reliquis praestant, quae à juvando Jumenta dicuntur, ut Equus & Bos, Ex Equo quia rara quaedam tenemus, & hic principatum dabimus. Equus CORNUTUS. Serenissimo ac Potentissimo Regi Nostro Friderico III. inter alios equus est cornutus, generosus & alacer, staturae mediocris, coloris gilvi, cui ex utrâque auriculâ, parte exteriore, enatum visitur cornu, incurvum, acutum, pennae olorinae crassitie, longitudine unciarum duarum cum dimidiâ, quamvis dextrum sinistro majus. Haec cornua pendula & mobilia ex auricularum parte externâ enata propendent, & statis temporibus decidunt, seu potius exteriorem tunicam aut laminam exuunt, per vices, praesertim si morbo aliquo infestetur equus. Remanet verò corpus ipsum, sed diminutum, quod sensim rursus augetur ac crescit, donec ad maturitatem ac justam magnitudinem pervenerit, ut rursum deponatur. Scalpendo ad praesepe aures, jam hoc, jam illud excutit, quod inventu difficile est, quia, straminibus permixtum, aut atteritur, aut pedibus conculcatur. Horum cornuum, sic excussorum, unum à Serenissimâ Majestate Regiâ dono accepi, quod, quoad longitudinem, dimidium saltem aequat ejus quod auriculae adhaeret, incurvum est, acutum, unciae unius longitudine, cavum, crassitie majoris pennae anserinae. Externâ superficie à basi ad medium usque colore cinereo, rugosum, asperum, à medio verò in apicem argenteo, qualis in conchis margaritiferis conspicitur, in apice ad nigre dinem paululum tendens. Interior & cava superficies etiam argentei est coloris. Totum pondere XII. vix superat grana. Situs & proportio ut melius intelligatur, Iconem capitis adjecimus. Joh. Euseb. Nierenbergius lib. 7. cap. 2. Histor. Natur. vidit in aulâ Regis Hispaniarum equum cornutum. EQUINA Uu 3 hiitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm i 6!

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
