Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 342
Unproofread scanNot analysed yet
In nodi seu tumoris medio rima apparet ex concretione partis superioris cum inferiore enata. Superior trunci pars, quae eminet supra mandibulam, non adeo crassa est atque inferior, sed paulatim tenuior redditur, atque, ubi ad pedis emersit altitudinem, in duos divaricatur ramos, quibus tertii mox supra nodum annumeranda sunt vestigia. Mandibulae per transversum trajectae longitudo est pedis unius cum dimidio; pars ejus anterior, quae a ligno libera est, uncias tres longitudine superat, ac sex primores ostentat dentes; posterior ac latior, decem eminet digitis ac utrinque quatuor ostentat molares cum dimidio, &alarum instar divaricatur. Sed pars ejus sinistra fracta est, &plus sui amisit quam dextra, muscosâ quibusdam in locis obducta substantiâ. Existimo mandibulam hanc impositam fuisse ramo quercino juniori, qui sensim excrescens per interstitium utriusque alae mandibulae, paulatim in majorem auctus est amplitudinem, ita ut &inferior &superior pars rami adaucti coaluerit, &,accedente copioso nutrimento, in nodosam hanc molem excreverit, quae &extra &intra mandibulam tam arcte amplexa est, ut sine fracturâ avelli nequeat, coalescente paulatim superiore parte corticis cum inferiore, ut jam continuatum existat corpus. CAP. XXVI. htip: ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits worm 1655/0357 CAP. XXVI. Hominem concernentia tractans.