# Museum Wormianum 343.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 343.1 to 343.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/343.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/343.1

ABSOLUTA historiâ eorum quae Museum nostrum tenet ex Brutis petitorum, ad ea quae hominem concernunt properamus, inter ea primo occurrit EMBRYO, quem ubi duobus mensibus cum semisse in utero gestasset mulier hujus urbis, abortivè ejecit, magnitudine unciam parum superans. Cum primum accepissem, omnia membrorum, etiam genitalium, lineamenta erant conspicua. Jam verò obscuriora, quod molliores partes exsiccatae sint, & corpus totum aromatis conditum. DENS GIGANTEUS, in Dioecesi Alburgensi, Parochiâ Blanterup, inventus, cum parte maxillae, formam habet dentis Canini maxillae inferioris. Dono Clarissimi Viri D. Christiani Johannis, Episcopi olim Alburgensis, νῦν ἐν ἀγίεις, eum teneo, qui ab antecessore suo M. Jacobo Holmio se accepisse in adjunctâ testabatur schedulâ, in quâ ex ejus proportione de totius corporis staturâ conjecturam faciebat in hunc modum. Si juxta proportionem hujus dentis aestimanda est reliqui corporis gigantei magnitudo, proportionaliter, maxillae circumferentia erit ulnae unius & trium quartarum ulnae. Capitis 21/2 ulnarum, à vertice ad imum menti ulnae 112. Latitudo inter humeros duarum ulnarum & dimidiae, Auris longitudo 1/2, latitudo! ulnae. Lingua lata 1/, ulnae, longa ἔOris latitudo 4. Pedis longitudo unius ulnae & quartae partis ulnae. Brachii extensi ab axillâ ad extremum digiti medii 35 ulnarum. Altitudo gigantea, circiter cubiros seu ulnas Selandicas novem. Quae omnia utcunque ad dentis hujus quantitatem proportionaliter respondent sibi invicem ad hominis benè proportionati proportionem triplicem, cujus altitudo ut plurimum est trium ulnarum, sicut dentis hujus ad dentem hominis jam viventis proportio bene tripla est. Sunt mihi & alii dentes molares magni, qui pro Giganteis sunt oblati, sed quia de iis valde dubito, non existimo operae pretium fusius eorum historiam persequi. CRANIA varia sunt in quibus sutura sagittalis ad nasum usque excurrit, & ossa in Lambdoideâ à me primum observata clare satis extant. Unum est calcinatione Philosophicâ ad niveum candorem redactum, molle ac friabile, ut cornua Cervorum, quae hoc pacto calcinari solent. SCUTIFORMIS Cartilago Laringis in os degenerans. Peculiare hoc ei est, ut in quibusdam ossescat, ab aliis enim & hoc observatum.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
